- NEXUS
- NEXUSσυμπλοκαὶ in lucta in genere; inprimis in pancratio; soli enim pancratiastae nexus humi implicabant et explicabant, quod optime calluisse Antaeum, cui cum Hercule aliquando res erat, refert Solinus c. 27. τρόπους χαμαὶ huiusmodi luctandi modos vocabant Palaestritae. Greaca Eusebii, τὸν λεγόμενον Γηγενῆ, διὰ τὸ ἐπιςήμονα εἶναι τῶ λεγομένων παρὰ τοῖς παλαιςαῖς τρόπων χαμαὶ, ὡς ἀπὸ τῆς μητρὸς γῆς βοηθεῖςθαι δοκεῖν. Mox. ὡν Ἡρακλῆς ἰχυρῶς ὤν μη προσδεηθεὶς, ζώσας τῶς ἅμμασι καὶ μετεωρίσας διεχρησατο Dicit, Herculem nativis pollentem viribus, arte illâ palaestricâ et modis illis luctandi, qui humi exercebantur, non indiguisse et comprehensum Antaeum, qui nexuum humi complicandorum apprime peritus erat, sublimem, ita ut terram amplius non tangeret, elatum interfecisse. Et in hoc a Lucta differebat pancratium, quod luctae omnis ad victoriam ratio consisteret, in subvertendo adversario eiusque finis esset τὸ καταβάλλειν, quod proprie ῥῆξαι dicebant. i. e. stantem deivere ac solo illidere: Pancratium vero humi inter iacentees perageretur. Unde Theocritus in Ἡρακλήσκῳ, ἐις γαῖαν προσπεσοντας πογμάχους vocat Pancratiastas, qui hanc artem habebant, ut vincerent velut in terram cadentes et resupinantes se: Cuiusmodi ὑπτιασμοὺς non tutos esse luctantibus, ait Plato in Euthydemo; quia praecipuum in lucta primumque; stare firmiter inconcussum atque non cadere: at, qui sese resupinat, ut in pendenti est, facile impelli potest, et lapsui obnoxium se magis facit. Scilicet, quod in lucta inttum est, in pancratio artis pars non parva. Ab his autem nexibus in terra complicandis, Κυλιςικοὶ dicebantur, qui hâc arte valebant. Hinc τὸ παγκράτιον Plutarchus, περὶ τὰς κυλίσεις plurimum versari dicit, Sympasiac. l. 2. c. 4. Οὐτὲ γὰρ δρόμον, οὔτε πυγμὴν εν παλαίςραις διαπονοῦσιν, ἀλλὰ πάλη καὶ παγκρατίου τὸ περὶ τὰς κυλίσεις ὅτι γὰρ μέμνηται τὸ παγκράτιον ἕκ τε πυγμῆς καὶ πάλης δῆλον, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 290. et seqq. ut et hic passim, in Lucta, Nodus brachiorum, Pancratium, Volutatoria pugna. Addo saltem, Nexus istiusmodi, qui et nodi, proprias fuisse luctaminis et pancratii voces, in pugilatu enim iis uti non licebat: Graeceque ἅμματα dici. Gelssae, Nexum, ἅμμα ἐπὶ πάλης δεσμὸς. Tralatitie vocem abhibuit Amm. marcellin. l. 15. Et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in complicandis calumniarum nexibus erat indissolubilis, miram in nodorum varietatem sese dispendens, ut in colluctationibus callere nimis quidam artifices solent palaestriae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.